라틴어 문장 검색

"Ista est scala Iacob, per quam angeli conscendunt et descendunt, cuius dominus innititur lapsis 1 porrigens manum et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:48)
Clam porriges cibos, invidebit mortuo, et nisi oderis filios, adhuc eorum amare videberis patrem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:23)
Quotiens lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:8)
"Lavi pedes meos, non possum inquinare eos."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:11)
Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos virorum, aliae tumentibus uteris praeferant foeditatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:5)
Lavit pannorum sordes et inmundo saepe foedata est stercore.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:5)
In ipso quoque convivio, ut vescaris carnibus, quasi invita cogeris, ut vinum bibas, Dei laudabitur creatura, ut laves balneis, sordibus detrahetur;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:10)
quod gula poposcerit, porrigit manus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:5)
- servias fratribus, hospitum laves pedes, passus iniuriam taceas, praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem, credas tibi salutare, quidquid ille praeceperit, nec de maioris sententia iudices, cuius officii est oboedire et inplere, quae iussa sunt, dicente Moyse:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:17)
Esse aliquos manes et subterranea regna Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras, atque una transire vadum tot milia cumba nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II82)
"obtritum vulgi perit omne cadaver more animae, domus interea secura patellas iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis striglibus et pleno componit lintea guto."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III105)
"haec inter pueros varie properantur, at ille iam sedet in ripa taetrumque novicius horret, porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum infelix nec habet quem porrigat ore trientem."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III106)
ecce alius quanto porrexit murmure panem vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, quae genuinum agitent, non admittentia morsum;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V36)
illud enim vestris datur alveolis quod canna Micipsarum prora subvexit acuta, propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur, quod tutos etiam facit a serpentibus atris.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V44)
si moechorum notissimus olim stulta maritali iam porrigit ora capistro, quem totiens texit perituri cista Latini?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI16)

SEARCH

MENU NAVIGATION