라틴어 문장 검색

nihil enim usus admodum video nisi, ut dixi, comoediis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 258:3)
nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 3:2)
nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis nostrum opus intueri sat est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 10:2)
haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 11:1)
quorum ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 14:3)
in lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 18:2)
repetamus autem et retractemus, et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 20:4)
plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poetarum, multique eius iudicium sequuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:1)
ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:4)
A philosophorum vero lectione ut essent multa nobis petenda, vitio factum est oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 36:1)
interim summatim, quid et a qua lectione petere possint, qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:5)
sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut oratores fiant, , persequar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 46:4)
antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in insectandis vitiis , tamen virium etiam in ceteris partibus habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 66:1)
ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur et, quod de Pericle veteris comoediae est, in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 83:2)
in comoedia maxime claudicamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 100:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION