라틴어 문장 검색

Ita postero die Tullius legatus cum Catone Lusitano venit et apud Caesarem verba fecit:
(카이사르, 히스파니아 전기 17:1)
Remissis legatis, cum ad portam venissent, [constitit] Ti.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:1)
Eodem tempore oppidani legati qui antea exierant, Caesarem adierunt:
(카이사르, 히스파니아 전기 19:8)
Hoc praeterito tempore qui in oppido Ategua Bursavonenses capti sunt, legati profecti sunt cum nostris, uti rem gestam Bursavonensibus referrent;
(카이사르, 히스파니아 전기 22:1)
Quorum responsis ultro citroque acceptis et redditis cum ad nostros se reciperent qui extra oppidum fuissent illi praesidio insecuti ex Bursavone legatos iugularunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:6)
Ita vix periculo liberatus petiit ab oppidanis ut ei liceret legatum ad Caesarem proficisci:
(카이사르, 히스파니아 전기 22:10)
Scapula totius seditionis [familiae ac libertinorum] caput ex proelio Cordubam cum venisset, familiam et libertos convocavit, pyram sibi extruxit, cenam adferri quam optimam imperavit, item optimis insternendum vestimentis;
(카이사르, 히스파니아 전기 33:7)
Ita novissimo tempore servum iussit et libertum qui fuisset eius concubinus, alterum se iugulare, alterum pyram incendere.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:10)
Denuo legatos ad Caesarem mittunt ut sibi legiones subsidio intromitteret.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:5)
Caesar Hispali[m] cum contendisset, legati de precatum venerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:1)
Ita cum ad oppidum esset ventum, Caninium cum praesidio legatum intromittit, ipse castra ad oppidum ponit.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:2)
Dum haec geruntur, legati Carteienses renuntiaverunt quod Pompeium in potestatem haberent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:1)
Ex qua civitate legati ad deditionem venerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:10)
Pars erat quae legatos ad Caesarem miserat, pars erat quae Pompeianarum partium fautores essent.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:2)
Nam in omnis partis, per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in oppidum telorum atque tormentorum convexerant et innumerabilem multitudinem adduxerant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION