라틴어 문장 검색

itaque tantum moratus dum imperatores consuleret permitterentne sibi extra ordinem in provocantem hostem pugnare,permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam evocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 281:1)
haec taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes revocatum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse - ut parentium saevitiam, sic patriae patiendo ac ferendo leniendam esse - adnisi omnes cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 516:1)
nec tantundem noxae admissum erat, et aliquantum irae lenierat voluntaria deditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 315:2)
mox ipsis placido sermone permulcentibus notos cum quibus congressi erant, leniti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 373:2)
tribunis septem qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant obviam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt, ut eos per idoneos homines benigno voltu ac sermone in hospitium invitatos sopitosque vino vincirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 390:1)
suadentibus namque amicis, cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati quod casus tulisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 194:2)
quod nisi me verecundia singularum magis maiestatis et pudoris quam universarum tenuisset, ne compellatae a consule viderentur, dixissem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 17:2)
deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 489:2)
deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 298:1)
et Sulpicia attollere paventem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 129:2)
huius rei ignarus Demetrius quin comisatum inquit ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 71:1)
fama erat prohiberi a patronis nobiles ac potentes compellare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 25:1)
bene salutando consuescunt, compellando blanditer, osculando, oratione vinnula, venustula.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 385)
quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti compellare aut contrectare, conloquive aut contui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 131)
Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat memorare mores mulierum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 533)

SEARCH

MENU NAVIGATION