라틴어 문장 검색

non praetermittam ne illud quidem M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de conlegio eiecerunt praesentem ad pedes unius cuiusque iacentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 1:10)
cuius ego clientibus, libertis, familia, copiis, litteris ita sum sustentatus ut meae calamitatis non adiutor solum, verum etiam socius videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 2:4)
qua re cum viderem senatum ducibus orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim proditum, partim derelictum, servos simulatione conlegiorum nominatim esse conscriptos, copias omnis Catilinae paene isdem ducibus ad spem caedis et incendiorum esse revocatas, equites Romanos proscriptionis, municipia vastitatis, omnis caedis metu esse permotos, potui, potui, patres conscripti, multis auctoribus fortissimis viris me vi armisque defendere, nec mihi ipsi ille animus idem meus vobis non incognitus defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장 1:3)
huc accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui neminem neque servum neque libertum improbum habeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 2:2)
quae omnia si, quem ad modum solent liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit conferre, nihil egerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 1:3)
idcircone exspectata nobilitas armis atque ferro rem publicam reciperavit ut ad libidinem suam liberti servolique nobilium bona fortunas arasque nostras vexare possent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장1)
lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis, servos nostros libertos suos effecisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 1:5)
Et inde collegi velocitates corporis sub initio & fine.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 104:4)
Tum dicendo quod corpus, velocitate mediocri describendo circulos duodecim mediocres, amitteret velocitatum illarum differentiam, collegi resistentiam qua differentia illa eo omni corporis per circulos duodecim itinere amitti posset;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 104:5)
In porticu Collegii nostri pedes 208 longa, sonus in termino alterutro excitatus quaterno recursu Echo quadruplicem efficit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:24)
Unde ad operationem secundam collegi distantiam tb 5640.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 26:8)
Tandem ut constaret an Cometa in Orbe sic invento verè moveretur, collegi per operationes partim Arithmeticas partim Graphicas, loca Cometae in hoc orbe ad observationum quarundam tempora:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 27:1)
utar ego, utar, nec rhombos ideo libertis ponere lautus, nec tenuis sollers turdarum nosse salivas.
(페르시우스, 풍자, satire 613)
sed liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:31)
itaque hodie tanquam libertus in convivium revertitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION