라틴어 문장 검색

"- haec pietate potens solis abiecit in arvis non regem dominumve, alienos impia partus, hoc tantum, silvaeque infamis tramite liquit, quem non anguis atrox - quid enim hac opus, ei mihi, leti mole fuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권48)
deficit obsessus soloque pudore repugnat, tandem pectus humi pronamque extensus in alvum sternitur, ac longo maestus post tempore surgit, turpia signata linquens vestigia terra, palmam autem dextra laevaque nitentia dono arma ferens Tydeus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권346)
"gravis huc utcumque feretur et pater, ad vestrum gemitus nunc verto pudorem, Inachidae, liquistis enim parvosque senesque et lacrimas has quisque domi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권254)
"si Dorica saltem terra loco patriaeque manent, ubi liquimus, arces, non armis, non sanguine opus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권71)
"ite, viri, solumque fero me linquite fratri:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권29)
semifer aeria talis Centaurus ab Ossa desilit in valles, ipsum nemora alta tremiscunt, campus equum, trepidi cursu glomerantur anhelo Labdacidae, premit ille super, necopinaque ferro colla metens linquit truncos post terga cadentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권105)
Illam diva ferox etiamnum in limine sacro expositam et gelidas verrentem crinibus aras linquit, et in mediis frondentem Maenalon astris exsuperat saltu gressumque ad moenia Cadmi destinat, interior caeli qua semita lueet dis tantum, et cunctas iuxta videt ardua terras, iamque fere medium Parnassi frondea praeter colla tenebat iter, cum fratrem in nube corusca aspicit haud solito visu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권280)
paret iussis dea clara polumque linquit et in terras longo suspenditur arcu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권36)
"magnanime o iuvenis, quo non agnoverit ullum certius armifero Cadmi de semine Mavors, linque humiles pugnas, non haec tibi debita virtus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권292)
"tu limina avita deosque linquis et a nostris in fratrem amplexibus exis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권186)
non verba magis suadentia frangunt accensos, sumptisque semel conatibus obstant, quam Scytha curvatis erectus fluctibus umquam Pontus Cyaneos vetuit concurrere montes, ut periisse preces geminoque ad proelia fusos pulvere cornipedes explorarique furentum in digitis amenta videt, fugit omnia linquens, castra, viros, generum, Thebas, ac fata monentem conversumque iugo propellit Ariona:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권234)
"piabo manus et eodem pectora ferro rescindam, dum me moriens hic sceptra tenentem linquat et hunc secum portet minor umbra dolorem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권273)
"linquere tecta iubes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권381)
atque ubi visa procul socias liquisse malorum,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권95)
"non haec ego pectora liqui Graiorum abscedens, Scythiam Pontumque nivalem cum peterem;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권289)

SEARCH

MENU NAVIGATION