라틴어 문장 검색

transit enim validum fulmen per saepta domorum clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:5)
praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, ut picis e caelo demissum flumen, in undas sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:5)
incolumisque venit per res atque integra transit multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:8)
quid undas arguit et liquidam molem camposque natantis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:10)
percolatur enim virus retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis confluit, inde super terras redit agmine dulci qua via secta semel liquido pede detulit undas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:13)
ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit, at coria et carnem trahit et conducit in unum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:4)
vitigeni latices aquai fontibus audent misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:4)
absolute tamen hoc argumentis liquidioribus astruetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 7:2)
Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, Te liquidi flevere lacus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 23:7)
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni Cum sese e pastu referunt et longa canoros Dant per colla modos:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 3:1)
Non secus ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 2:2)
idque ratum Stygii per flumina fratris, Per pice torrentes atraque voragine ripas Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 22:2)
Ex his liquido claret Gargara cacumen Idae montis appellitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 6:1)
Et liquidam molem, camposque natantes
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 45:3)
— Pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu Flumina.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION