라틴어 문장 검색

Disputat subtiliter graviter ornate, frequenter etiam Platonicam illam sublimitatem et latitudinem effingit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 5:2)
sed ego, tamquam non minus iusta quam magna sit, graviter irascor, quod a te tam diu litterae nullae.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 2 1:4)
Superest tamen λιτούργιον non leve, Hostilius Firminus legatus Mari Prisci, qui permixtus causae graviter vehementerque vexatus est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 23:2)
Cum apud centumviros diceret graviter et lente - hoc enim illi actionis genus erat -, audit ex proximo immodicum insolitumque clamorem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 10:3)
Verania Pisonis graviter iacebat, huius dico Pisonis, quem Galba adoptavit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 2:1)
Summo die Salvius Liberalis reliquos legatos graviter increpuit, tamquam non omnes quos mandasset provincia reos peregissent, atque, ut est vehemens et disertus, in discrimen adduxit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 35:2)
Eques Romanus a servo eius, ut transitum daret, manu leviter admonitus convertit se nec servum, a quo erat tactus, sed ipsum Macedonem tam graviter palma percussit ut paene concideret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 7:1)
illi graviter et paucis loquebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 5:6)
Respondit Herennius Pollio instanter et graviter, deinde Theophanes rursus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 14:1)
Commendabat actionem, quod tamquam homo Romanus et bonus civis in negotio suo mature et graviter loquebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 2:3)
Postero die dixit pro Vareno Homullus callide acriter culte, contra Nigrinus presse graviter ornate.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 6:1)
Triste illud, quod Iulius Valens graviter iacet;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 2:1)
Respondit Catius Fronto graviter et firme.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 3:1)
Igitur, ut necesse est graviter accipias senectutem tuam quasi paratis posteris destitutam, sic debes agere dis gratias, quod ita tibi in praesentia pronepotes negaverunt, ut servarent neptem, illos reddituri, quorum nobis spem certiorem haec ipsa quamquam parum prospere explorata fecunditas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 2:1)
nec vitam nec opes nec ademit posse reverti, si sua per vestras victa sit ira preces, at graviter cecidi, quid enim mirabile, si quis a Iove percussus non leve vulnus habet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 725)

SEARCH

MENU NAVIGATION