라틴어 문장 검색

Nutriatur in monasterio, sit inter virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera taceam, certe te liberet servandi difficultate et custodiae periculo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:5)
Quodsi ferri non potest et delicias eius fugis atque, ut vulgo soletis dicere, saecularis est mater, habes alienas virgines, habes sanctum pudicitiae chorum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:10)
Christus arte non luditur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:13)
Illoque mandante posse et senes diu vivere et iuvenes cito mori eleganter lusit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:4)
nesciat, immo timeat cum pueris ludere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:4)
neque enim loculis comitantibus itur ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I30)
o nummi, vobis hunc praestat honorem, vos estis fratres, dominus tamen et domini rex si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula luserit Aeneas nec filia dulcior illo;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V68)
In quacumque domo vivit luditque professus obscenum, tremula promittit et omnia dextra, invenies omnis turpes similesque cinaedis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI181)
Ecce furentis Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens semivir, obscaeno facies reverenda minori, mollia qui rapta secuit genitalia testa iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt, plebeia et Phrygia vestitur bucca tiara.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI263)
exigite ut sit et pater ipsius coetus, ne turpia ludant, ne faciant vicibus;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII113)
effigies quo tot bellatorum, si luditur alea pernox ante Numantinos, si dormire incipis ortu Luciferi, quo signa duces et castra movebant?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII4)
sed nudo latere et parvis frons aerea lectis vile coronati eaput ostendebat aselli, ad quod lascivi ludebant ruris alumni:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI33)
hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI50)
Forsitan expectes ut Gaditana canoro incipiant prurire choro plausuque probatae ad terram tremulo descendant clune puellae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI51)
Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra et nitidis maculam haesuram figentia rebus, quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes, si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION