라틴어 문장 검색

insuper vero argilla cum capillo subacta ad eam crassitudinem inducatur, ut ignis omnino non possit ei machinae nocere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장2)
possunt autem, si opus fuerit, eae machinae ex VIII rotis esse, si ad loci naturam ita opus fuerit temperare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장3)
atque ea machina sex modis movebatur:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장25)
erigebatur autem machina in altitudinem ad disiciendum murum circiter pedes C, item a latere dextra ac sinistra procurrendo praestringebat non minus pedes C. gubernabant eam homines C habentem pondus talentum quattuor milium, quod fit CCCC
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장27)
non enim ad nostra scripta hostes comparant res oppugnatorias, sed machinationes eorum ex tempore sollerti consiliorum celeritate sine machinis saepius evertuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장8)
eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장11)
ipsa autem machina fuerat milia pondo CCCLX.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장16)
cum autem Callias rogaretur ab Rhodiis, contra eam helepolim machinam pararet, ut illam, uti pollicitus erat, transferret intra murum, negavit posse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장17)
posteaquam ingenuae virgines et ephebi cum sacerdotibus venerunt ad deprecandum, tunc est pollicitus his legibus, uti, si eam machinam cepisset, sua esset.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장28)
his ita constitutis, qua machina accessura erat, ea regione murum pertudit et iussit omnes publice et privatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti per eam fenestram per canales progredientes effundere ante murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장29)
Diognetus eam helepolim reduxit in urbem et in publico conlocavit et inscripsit 'Diognetus e manubiis id populo dedit munus'. ita in repugnatoriis rebus non tantum machinae, sed etiam maxime consilia sunt comparanda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장33)
Non minus Chio cum supra naves sambucarum machinas hostes comparavissent, noctu Chii terram, harenam, lapides progesserunt in mare ante murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장34)
denique totam machinam malleolis candentibus et ballistarum plagis dissipaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장49)
Quas potui de machinis expedire rationes pacis bellique temporibus et utilissimas putavi, in hoc volumine perfeci.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장51)
Ad instar vero magnitudine prioris machinae altera haec machina facta et composita, muris civitatis in virtute loricatorum ac multitudine virorum et mulierum trans vallum applicata est, et in ejus coenaculis viri fortissimi et audaces ad pugnam civibus inferendam constituti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION