라틴어 문장 검색

tunc autem machinis comparatis camerarum dispositiones in conclavibus expediantur, nisi lacunariis ea fuerint ornata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장9)
ea autem ratio, quemadmodum in multis rebus et mensuris est utilis, etiam in aedificiis scalarum aedificationibus, uti temperatas habeant graduum librationes, est expedita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말23)
Ergo Ctesibius cum animadvertisset ex tractu caeli et expressionibus spiritus vocesque nasci, his principiis usus hydraulicas machinas primus instituit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장17)
item aquarum expressiones automatopoetasque machinas multaque deliciarum genera, in his etiam horologiorum ex aqua comparationes explicuit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장18)
ergo quoniam neque lex neque morum institutio id potest cogere et quotannis et praetores et aediles ludorum causa machinationes praeparare debent, visum mihi est, imperator, non esse alienum, quoniam de aedificiis in prioribus voluminibus exposui, in hoc, quod finitionem summam corporis habet constitutam, quae sint principia machinarum, ordinata praeceptis explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말14)
Machina est continens e materia coniunctio maximas ad onerum motus habens virtutes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장1)
scansorium autem machinae ita fuerint conlocatae, ut ad altitudinem tignis statutis et transversariis conligatis sine periculo scandatur [ad apparatus spectatione];
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장6)
tractorium vero, cum onera machinis pertrahuntur, ut ad altitudinem sublata conlocentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장8)
ergo et organa et machinarum ratio ad usum sunt necessaria, sine quibus nulla res potest esse non inpedita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장16)
itaque comparaverunt, ut essent expeditiora, alia machinis et earum versationibus, nonnulla organis, et ita quae animadverterunt ad usum utilia esse studiis, artibus, institutis, gradatim augenda doctrinis curaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장20)
altera pars funis refertur inter imas machinae partes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장9)
sin autem maioribus oneribus erunt machinae comparandae, amplioribus tignorum longitudinibus et crassitudinibus erit utendum eadem ratione in summo fibulationibus, in imo sucularum versationibus expediendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장16)
his explicatis antarii funes ante laxi conlocentur, retinacula super scapulas machinae longe disponantur, et si non erit, ubi religetur, pali resupinati defodiantur et circum fistucatione solidentur, quo funes alligentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장17)
Troclea in summo capite machinae rudenti contineatur, et ex eo funis perducatur ad palum et quae est in palo trocleam inligata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장18)
circa eius orbiculum funis indatur et referatur ad eam trocleam, quae erit ad caput machinae religata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION