라틴어 문장 검색

convīvium magnificum erat;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit24)
Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:5)
Sic quod magnificum referente alio fuisset, ipso qui gesserat recensente vanescit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:2)
Non enim amputata oratio et abscisa, sed lata et magnifica et excelsa tonat fulgurat, omnia denique perturbat ac miscet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 19:2)
Sed opus est examine et libra, incredibile sint haec et inania an magnifica caelestia.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 7:1)
Haec tibi magnificus pompa triumphus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 221)
I nunc, magnificos victor molire triumphos, Cinge comam lauro votaque redde Iovi, Quaeque tuos currus comitantum turba sequetur, Clamet 'io!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 731)
Bellica non dextrae convenit hasta tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 35)
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste placasse parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1010)
arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea custos bellica Phidiaca stat dea facta manu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 120)
Proxima lux vacua est, at tertia dicta Quirino qui tenet hoc nomen, Romulus ante fuit, sive quod hasta curis priscis est dicta Sabinis (bellicus a telo venit in astra deus), sive suum regi nomen posuere Quirites, seu quia Romanis iunxerat ille Cures.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권305)
Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta, Mars, ades et nitidas casside solve comas, forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poetae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권1)
hoc dederat studiis bellica turba suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권45)
ensibus exertis bellica laeta dea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권524)

SEARCH

MENU NAVIGATION