라틴어 문장 검색

nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos, hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권394)
ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi viderat, Ascraeas cum sequeretur oves, nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae contulit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권8)
Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca et ducit remos illic, ubi nuper ararat, ille supra segetes aut mersae culmina villae navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:4)
Galea tum sumit aena vipereos dentes et aratos spargit in agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:2)
quodque suis securus arat Cromyona colonus, munus opusque tuum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:6)
latosque vagata per agros palmiferos Arabas Panchaeaque rura reliquit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:5)
" Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet, quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes, Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit in suaque Aeaciden succedere vota nepotem iussit et amplexus in virginis ire marinae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 30:3)
Quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis, quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:23)
Spes erat, in nymphas animata classe marinas, posse metu monstri Rutulum desistere bello:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 65:1)
et procul a pelago conchae iacuere marinae, et vetus inventa est in montibus ancora summis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:7)
Bos aret aut mortem senioribus imputet annis, horriferum contra borean ovis arma ministret, ubera dent saturae manibus pressanda capellae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:6)
non ego divitias avidus sine fine parandi latum mutandis mercibus aequor aro, nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, oppida non Asiae, non loca visa prius, non ut Alexandri claram delatus ad urbem delicias videam, Nile iocose, tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 241)
arguor iumento, tenuis mihi campus aratur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1148)
sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas, sive redundatas flumine cogit aquas, protinus aequato siccis Aquilonibus Histro invehitur celeri barbarus hostis equo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1024)
ille quidem mirum ni de regione propinqua non nisi vicinas tutus ararit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1216)

SEARCH

MENU NAVIGATION