라틴어 문장 검색

sed momento temporis et navium virtus et usus maritimae rei terrorem omnem Rhodiis dempsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 264:1)
sed profectio Antiochi ab Sardibus simul metus ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 279:2)
Chiorum maritimam oram depopulati cum omnis generis praeda revertentes postquam videre ex alto classem, in fugam verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 311:1)
iis querentibus inopiam colonorum, aliis belli casibus aliis morbo absumptis, quosdam taedio accolarum Gallorum reliquisse colonias, decrevit senatus uti C. Laelius consul, si ei videretur, sex milia familiarum conscriberet quae in eas colonias dividerentur, et ut L. Aurunculeius praetor triumviros crearet ad eos colonos deducendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 538:1)
ego, patres conscripti, quoniam dicere utique volentibus vobis parendum est, si vos ea mente ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis eas terras, nullos accolas nec finitimos habere quam vos malo, nec ulla re alia tutius stabiliusque regnum meum futurum spero;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 627:1)
non enim sonum modo linguae vestitumque et habitum, sed ante omnia mores et leges et ingenium sincerum integrumque a contagione accolarum servarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 653:1)
et Aetolos inde avocavit populatio maritimae orae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 74:1)
pleuratus, Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthium sinum invectus adiunctis Achaeorum quae Patris erant navibus maritima Aetoliae vastabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 74:2)
massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 213:1)
uberrimo agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 218:2)
tantum contagio disciplinae morisque accolarum valet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 219:3)
inde maior iam geminatis aquis per Bithyniam fertur et in Propontidem sese effundit, non tamen tam magnitudine memorabilis, quam piscium accolis ingentem vim praebet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 230:2)
tria maria pari ferme distantia intervallo habet, ad Hellespontum, ad Sinopen, et alterius orae litora qua Cilices maritimi colunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 234:1)
ipse - iam enim medium autumni erat - locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 340:2)
sollicitam eam civitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicae orae castellis, quae omnis adempta erat, habitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 371:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION