라틴어 문장 검색

"Omnes habent filios, quae habuere matrimonia, et, quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:7)
- causam opponunt matrimonii, quae vel sola debuit nuptias inpedire.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:10)
Scio me ante hoc ferme biennium edidisse libros contra Iovinianum, quibus venientes e contrario quaestiones, ubi apostolus concedit secunda matrimonia, scripturarum auctoritate contrivi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:11)
Et quia statim in principio quasi scopulus quidam et procella mihi obtrectatorum eius opponitur, quod secundum sortita matrimonium prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi ream absolvero.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:1)
matrimonio, de te et Toxotio meo Paula generata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:7)
Quando vis, ut te videat - et inviset - adhibe arbitros amicos, libertos, servulos.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:6)
Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa a mulieribus non posse discedere, sub eodem conmanere tecto, simul inire convivia, ancillas iuvenes habere in ministerio et praeter vocabulum nuptiarum omnia esse matrimonii.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:7)
hoc est habens uxorem et matrimonio pelle circumdatus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:13)
Unde et idem Paulus in eodem capitulo de virginitate et nuptiis disputans servos carnis vocat in matrimonio constitutos, liberos eos, qui absque ullo nuptiarum iugo tota domino serviunt libertate.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:15)
"vos lanam trahitis calathisque peracta refertis vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum Penelope melius, levius torquetis Arachne, horrida quale facit residens in codice paelex, notum est cur solo tabulas inpleverit Hister liberto, dederit vivus cur multa puellae;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II34)
iurgia proludunt, sed mox et pocula torques saucius et rubra deterges vulnera mappa, inter vos quotiens libertorumque cohortem pugna Saguntina fervet commissa lagona.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V19)
dicet libertus,
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI71)
haec longe ferrata domus servire iubetur, in qua sollicitas imitatur ianua portas, scit dare libertos extrema in parte sedentis ordinis et magnas comitum disponere voces:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII14)
Itaque matrimonia a finitimis petita, quia non inpetrabantur, manu capta sunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 18:2)
Tertiam seditionem excitavit matrimoniorum dignitas, ut plebei cum patriciis iungerentur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION