라틴어 문장 검색

Ac ne resolutio quidem oculorum, quam paralysin Graeci nominant, alio victus modo vel aliis medicamentis curanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장372)
quo minus alienum videtur et recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장382)
Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices vel aspritudinem extenuant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장387)
7 Hactenus in oculis ea . . . reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possint:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장1)
In aurem vero infundere aliquod medicamentum oportet, quod semper ante tepefieri convenit, commodissimeque per striglem instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장14)
Et haec quidem communia sunt medicamenta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장16)
quibus dum teruntur paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho, idque ex primis medicamentis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장27)
Ubi usus requiritur, rursus id perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장32)
Est etiam Ptolemaei chirurgi medicamentum, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장48)
Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur, et tum aliquid ex iis, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장78)
Si cruor ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, vel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장80)
Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장81)
si longius, medicamentis enecandi, cavendumque ne postea nascantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장84)
apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장93)
Post id fomentum inlinenda ulcera sunt aut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION