라틴어 문장 검색

nam sive plus est, quam quod concoqui possit, periclitari ne corrumpatur, non oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 19:5)
Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 14:1)
Maximeque omnis pueritia, primum circa quadragesimum diem, deinde septimo mense, tum septimo anno, postea circa pubertatem periclitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 20:1)
Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet, non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 1:1)
Si in continua febre puero venter nihil reddit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is assidue, metuenda nervorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 3:3)
Atque haec quidem sanis facienda sunt, tantum causam metuentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 1:1)
admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 1:6)
Vulgo audio, si quis pullum hirundinis ederit, angina toto anno non periclitari;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 5:1)
deinde, ubi gravis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 4:2)
quod nimis adstrictum est, cancro periclitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 49:3)
Factae vero ex ulceribus cicatrices duobus vitiis periclitantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 56:1)
siquidem, ut distentione nervorum periclitatur aliquis, dum vesica ejus agitatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 27:3)
ut quandocumque os perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 7:9)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri clades et trepidus vulgaverit omnia rumor, ignorare tamen fingit regnique ruinas dissimulat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:184)

SEARCH

MENU NAVIGATION