라틴어 문장 검색

quinque et triginta stipendia in re publica fecerat, domi militiaeque clarus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장2)
quod inter omnis constiterit, ante principatum Vespasiani decus domus penes Sabinum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장7)
principatum ei detulere qui ipsum non noverant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장3)
dein L. Vitellius interficitur, par vitiis fratris, in principatu eius vigilantior, nec perinde prosperis socius quam adversis abstractus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장11)
ruina soceri in exilium pulsus, ut Galbae principatu rediit, Marcellum Eprium, delatorem Thraseae, accusare adgreditur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장2)
id magis vitandum ne pervicacia quorundam inritaretur animus novo principatu suspensus et vultus quoque ac sermones omnium circumspectans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장4)
sed nomen insigne et decora ipsius iuventa rumore vulgi celebrabantur, erantque in civitate adhuc turbida et novis sermonibus laeta qui principatus inanem ei famam circumdarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장8)
manentibus honorata militia, digredientibus spolia Romanorum offerebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장5)
longa atque inrita militia fessis patriae atque otii cupidinem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장3)
illi veteres militiae in cuneos congregantur, densi undique et frontem tergaque ac latus tuti;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장8)
auxilia e Gallia, quis nec amor neque odium in partis, militia sine adfectu, hortantibus praefectis statim a Vitellio desciscunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장4)
vos autem Treviri ceteraeque servientium animae, quod praemium effusi totiens sanguinis expectatis nisi ingratam militiam, immortalia tributa, virgas, securis et dominorum ingenia?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장6)
praetorianam militiam repetebant a Vitellio dimissi, pro Vespasiano congregati;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장2)
spernunt oblatos agros, militiam et stipendia orant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장16)
ipse Luguduni vim fortunamque principatus e proximo ostentaret, nec parvis periculis immixtus et maioribus non defuturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 85장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION