라틴어 문장 검색

ut cum eum, qui sit caesus, occisum, eum, qui sit improbus, latronem, contraque eum, qui pulsavit, attigisse, qui vulneravit, laesisse dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 155:2)
nam et carminum auctores, pallida mors aequo pulsat pede tabernas, et pallentesque morbi tristisque senectus, et orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 246:2)
nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 264:1)
Cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare, quam solitus erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장5)
pulsare superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in foro posse invidiosa potentia ac brevis est et, si verum aestimes, sordida.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 10:4)
Si illa pars tuta est, pulsari homo potest, capi non potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 19:7)
Primus et ire viam et fluvios temptare minantis Audet et ignoto sese committere ponti, Nec vanos horret strepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:2)
flammae medullas et cor exurunt meum, mixtus dolori subdidit stimulos timor, invidia pulsat pectus;
(세네카, 아가멤논 3:17)
Hoc scio nostros fugisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem cuius paupertas uirtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa minantes pecora sua circumsteterunt lictores.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 8:3)
cum illos correctos putauerit, me satis minatum abdicabit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 28:4)
instat ante denuntiationibus quam tormentis tyrannus et minando torquet:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 3:3)
saeuum mare uoluitur, procellae spumante impetu latera nauigii urgent, pulsatur undique nauis periculis:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 9:12)
a quo putatis nisi ab eo qui patrem pulsare poterat?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 2:3)
Postquam occupauit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti uenefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 2:9)
nam quid interest lege excipere ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION