라틴어 문장 검색

"tua iussa verenda tuosque dilexi monitus, nunc qua feritate dolentis despiciam questus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권294)
At pius electa murorum in parte Menoeceus iam sacer aspectu solitoque augustior ore, ceu subito in terras supero demissus ab axe, constitit, exempta manifestus casside nosci, despexitque acies hominum et clamore profundo convertit campum iussitque silentia bello.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권342)
qualis mediis in nubibus aether vidit Aloidas, cum cresceret impia tellus despectura deos nec adhuc immane veniret Pelion et trepidum iam tangeret Ossa Tonantem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권388)
Magni animi est proprium esse tranquillum, iniurias atque offensiones semper despicere.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M8)
Misereri scire sine periclo est vivere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 329)
Nihil magnum est in rebus humanis, nisi animus magna despiciens.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 394)
Ipsum adhuc quod videmini fidelissime tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinastis, studium dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi iam Romano aras restruxeritis, licet Baccho iam Italico furias vestras immoletis, suo loco ostendam proinde despici et neglegi et destrui a vobis adversus maiorum auctoritatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 10:1)
Quia haec ita didicimus apud ipsum, diligimus lenitatem, metuimus severitatem, vos contra utramque despicitis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 4:1)
quia, dum se continere nolunt, despiciunt lactare, quos gignunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:2)
in quorum uicinia, inquit, heu misero mihi locum despicio aeternae perditionis esse praeparatum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:3)
ego conposito securus acervo Despiciam dites despiciamque famem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 139)
Huic tu candentes umero subpone lacertos, Et regum magnae despiciantur opes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 819)
sed a ceteris, velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se averterant oculos, miserebatque non poenae magis homines quam sceleris quo poenam meriti essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 47:2)
nam praeter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisae sunt, ut despici vix sine vertigine quadam simul oculorum animique possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 73:1)
Volup est neque tis misereri decet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1212)

SEARCH

MENU NAVIGATION