라틴어 문장 검색

Nulla autem causa vitae est, nullus miseriarum modus, si timeatur quantum potest;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 12:3)
" Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 11:6)
In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 6:6)
Ab his ergo inviti homines recedunt et mercedem miseriarum amant, ipsas execrantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 9:7)
Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliquam passis infamiam tristis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 2:1)
Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:4)
Hoc ut scias ita esse, si gratum esse non licebit, nisi ut videar ingratus, si reddere beneficium non aliter quam per speciem iniuriae potero, aequissimo animo ad honestum consilium per mediam infamiam tendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 20:3)
Multorum ingeniis certatum est ad augendam eius infamiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:5)
iam rusticitatis et miseriae est velle, quantum sat est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 19:7)
At huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias adiecero, miser non erit, quemadmodum dicitis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 21:6)
Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser, qui sollicitus est, ut ea, quibus delectatur, ad extremum usque permaneant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 5:5)
Denique ut breviter includam quod sentio, et istos satagios ac sibi molestos describam tibi, tam intemperantes in ipsis miseriis quam sunt ante illas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 8:1)
compositio eius una est, pedem curvat lenta et sine infamia mollis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 7:2)
Nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 8:3)
" inquit, " et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION