라틴어 문장 검색

ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit, neque ejus ipsius nimium sumatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVI De abstinentia. 1:5)
Qua vero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant, prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 1:6)
ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et vicesimo daretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 11:3)
habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne quem obdormire volumus, excitare postea non possimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 15:3)
Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 16:3)
Suffusio quoque, quam Graeci ὑπόχυσιν nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 75:1)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est, adverse scalpello subsecare, magna cum moderatione, ut neque ex oculo, neque ex palpebra quidquam abscindatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 15:5)
isque paulatim indurescens, interiori potentiae se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 40:2)
quae numerari inter difficillimas potest . Nam et summam prudentiam moderationemque desiderat, et maximum periculum affert.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 1:2)
et crevit potentia, et timor eorum in omni terra.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1052 8:4)
communiter omni fungitur officio gaudetque potentia flecti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:228)
"hucine mortalis progressa potentia curae?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis2)
en nostra potentia cessit nec locus est usquam Furiis?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:185)
et Pompei Crassique potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui cuncta discordiis civilibus fessa nomine principis sub imperium accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 1장6)
remisit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus divi Iulii turbassent, ita Augustum in foro potius quam in campo Martis, sede destinata, cremari vellent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION