라틴어 문장 검색

Ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장6)
Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus neque lacrimas tenere neque moderari linguam, vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장5)
Omnes Zenones et Chrysippi moderata, honesta, tua suadebunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 11:4)
Habeat vires magnas, moderatas tamen;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 8:5)
Animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quicquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:1)
Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 49:3)
Scire debet quid petat ille, qui sagittam vult mittere, et tunc derigere ac moderari manu telum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 3:1)
tamen in hoc quoque amplexu tam sancto et moderato satis apparet adfectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 3:4)
Puto, quia illi bene cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum et vino madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, obpressus inexcitabili somno tolleretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 15:1)
Quantulum autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:2)
Ille vero," inquit, "moderatissime timet, sed in totum extra metum non est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 24:10)
Denique cum monemus aliquem, ut amicum eodem habeat loco, quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 63:1)
Honestum putant, cui ratio recti officii constat, tamquam pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem, fortem expeditionem, prudentem moderatamque sententiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 2:5)
At Lachesis redimita comas, ornata capillos, Pieria crinem lauro frontemque coronans, candida de niveo subtemina vellere sumit felici moderanda manu, quae ducta colorem assumpsere novum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:19)
esse adulescentem insatiabilem gloriae, et propter id ipsum patri et moderandum et continendum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION