라틴어 문장 검색

Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes implesset monstri, si non miracula nuper Iphide mutata Crete propiora tulisset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 56:1)
Ne non tamen omnia Crete monstra ferat, taurum dilexit filia Solis, femina nempe marem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:12)
"O positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quidquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi, nec uti villosa colubris terna Medusaei vincirem guttura monstri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:4)
Quae causa, roganti dicam, ait et veteris monstrum mirabere culpae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:12)
regis quoque filia monstro poscitur aequoreo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 27:5)
Non placet arma mihi contra nova monstra moveri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 46:4)
Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 57:3)
Ianua nec verso stridores cardine reddit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:9)
" Monstri novitate feruntur quisquis adest, narretque rogant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 20:5)
Correpti rapida, veluti seges arida, flamma arserunt crines, et vulnere sanguis inustus terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva cum faber eduxit, lacubus demittit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:2)
constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusne ille sit, ignorans, admiraturque colorem caesariemque umeros subiectaque terga tegentem, ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 81:2)
Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo, cum sua foedari latrantibus inguina monstris adspicit ac primo credens non corporis illas esse sui partes refugitque abigitque timetque ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una et corpus quaerens femorum crurumque pedumque, Cerbereos rictus pro partibus invenit illis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 8:4)
posse queri tantum rauco stridore reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 14:4)
Attonitum monstris vulgus pavet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 49:3)
illa paventis ora venenata tetigit mirantia virga, cuius ab attactu variarum monstra ferarum in iuvenes veniunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 49:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION