라틴어 문장 검색

quarum quidem utilitas cum magna, tum multiplex, in nullo non orationis opere vel clarissime lucet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 20:2)
at ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 53:3)
unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν, παρέμπτωσιν vocant, dum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 177:2)
sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium, sire inde occultas vires et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium - et totus locus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 250:1)
incisa quae κόμματα dicuntur, membra quae κῶλα, περίοδον, quae est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 279:2)
ideoque etiam brevium verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 299:1)
quaedam etiam clausulae sunt claudae atque pendentes, si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium, quod erat fine, continuatione emendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 327:1)
periodo plurima nomina dat Cicero, , circuitum, comprehiensiones, continuationem, circumscriptionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 381:1)
nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:2)
quanquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat, vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum queat, ut inventioni, dispositioni, , rerum verborumque, tum iis, quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita vocis, pronuntiationis, gestus observatione, una sufficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 241:3)
nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis, non modo non illustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 3:1)
utendi voce multiplex ratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 164:1)
De partibus causae et sententiis verbisque, quae sunt multiplicia, pluribus dicendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:4)
maxime varia et multiplex actio est probationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 309:4)
non enim ubi interrupta est, manet, sed eorum more, quae intenta dissiliunt, usque ad initia sua recurrit, quod a continuatione discessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION