라틴어 문장 검색

unde nata suspicio est, quasi desciscere a patre Orientisque sibi regnum uindicare temptasset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 5장 3:1)
Domitianus natus est VIIII.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 1:1)
post autem duos triumphos Germanici cognomine assumpto Septembrem mensem et Octobrem ex appellationibus suis Germanicum Domitianumque transnominauit, quod altero suscepisset imperium, altero natus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 3:5)
Ac tum quidem regem propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus filium appellat, hoc nomen illi parentem Iovem reddere adfirmans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 28:1)
E quibus maximus natu:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:1)
Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 5:1)
Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur, timuisse respondit, ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux , tantae pecuniae custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus occidendi regis causa non esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 27:1)
LXX natus annos iuvenis ducis et saepe etiam gregarii militis munia explevit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 33:5)
Igitur unum ex his maximum natu locutum accepimus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:1)
imperii sed parte virum nataeque moratus coningio videt e Graia nunc stirpe nepotes
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 553:1)
accipies, nec fata traham natumque videbo te sine, sat caeli patiens, cum prima per altum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 806:1)
hoc soror, hoc coniunx, propiorque hoc nata parensque saeva valet, prensosque toris mactatque trahitque
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 244:1)
inruerant actae pariter nataeque nurusque, totaque iam sparsis exarserat insula monstris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 264:1)
Arcem nata petit, quo iam manus horrida matrum congruerat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 325:1)
audiet et flavi quam tristis nata Lycormae.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 576:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION