라틴어 문장 검색

Crimen iniqui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 36:1)
quod nefas est de eo cogitare, quo nihil constat esse praestantius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:19)
hunc contingi quibuslibet aduersis nefas prouidentia iudicat adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:7)
quod de deo credere nefas iudico.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:10)
Nam si ineuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est, fallitur, quod non sentire modo nefas est sed etiam uoce proferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 5:2)
Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 40장7)
Quos utinam qui legent scire possint quam invitus susceperim scribendos, qua facilius caream stultitiae atque arrogantiae crimine, qui me mediis interposuerim Caesaris scriptis.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장3)
Sed ego nimirum, dum omnes excusationis causas colligo ne cum Caesare conferar, hoc ipsum crimen arrogantiae subeo, quod me iudicio cuiusquam existimem posse cum Caesare comparari. Vale.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장9)
nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장51)
nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 15:2)
nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 15:3)
pandite pontifices Cumanae carmina vatis, fulmineos sollers Etruria consulat ignes inmersumque nefas fibris exploret haruspex, quae nova portendant superi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:5)
si tibi servili placuit foedare curules crimine, procedat laxata compede consul, rupta Quirinales sumant ergastula cinctus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:17)
non blandior ullus euntis ancillae tetigisse latus leviterque reductis vestibus occulto crimen mandare susurro nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta cautior elusi fremitus vitare mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:60)
cum pallida nudis ossibus horrorem dominis praeberet imago decolor et macies occursu laederet omnes, aut pueris latura metus aut taedia mensis aut crimen famulis aut procedentibus omen, et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:75)

SEARCH

MENU NAVIGATION