라틴어 문장 검색

Igitur si in alam umerus excidit, et uel puerile adhuc est corpus uel molle, certe inbecillius neruis intentum est, satis est conlocare id in sedili;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 2:1)
At si uastius corpus neruiue robustiores sunt, necessaria est spatula lignea, et quae crassitudinem duorum digitorum habet, longitudine ab ala usque ad digitos peruenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 3:1)
Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nerui ualent, aut ossa huc illucue se dederunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 3:1)
Vbi satis nerui diducti sunt, os, quod in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 2:3)
Sed in his extendendis non aeque ui opus est, quom et articuli breuiores et nerui minus ualidi sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 19장 1:2)
cum ibi ualentissimi nerui musculique sint, si suum robur habent, uix admittere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 5:1)
qui, ut in torcularibus conuersi, rumpere quoque, si quis perseuerauerit, non solum extendere neruos et musculos possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 6:2)
Neruis extensis, si in priorem partem os uenit, rotundum aliquid super inguen ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem modo eademque de causa, qua idem in brachio fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 7:1)
Reposito osse, nihil aliud [noui] curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur, ne, si motum adhuc neruis laxioribus femur fuerit, rursus erumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 8:3)
- In his casibus intendi nerui rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 21장 2:1)
Si in priorem partem erumpit, a posteriore latus neruos durus et insanus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 22장 1:4)
Et in hoc quoque casu diutius in lectulo perseuerandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis neruis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 22장 2:2)
* * * Hic quoque et ingens periculum est, et eo grauius, quo maius membrum est, quoue ualidioribus neruis aut musculis continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 1:2)
et ne cancri distentionesque neruorum orirentur, sub quibus in eiusmodi casu fere mors matura est, sanguinem ex brachio miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 3:2)
Sic quoque reposito osse nerui ubi distenduntur, rursus id protinus expellendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION