라틴어 문장 검색

Quia nimirum Aidan, qui primus eius loci episcopus fuit, cum monachis illuc et ipse monachus adueniens monachicam in eo conuersationem instituit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:15)
gaudens nimirum uti officio pedum, quo tanto erat tempore destitutus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.24)
" Haec mihi cum dixisset, multum detestatus sum reuerti ad corpus, delectatus nimirum suauitate ac decore loci illius, quem intuebar, simul et consortio eorum, quos in illo uidebam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:7)
quia nimirum haec ad numerum pertinet illarum VII dierum, quibus azyma celebrari iubetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 4:15)
nimirum constat, quia XIIIIam diem mensis eiusdem, quam lex primitus et praecipue commendat, a sua prorsus sollemnitate secludunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:11)
Quod ita fieri oportere illa nimirum ratio cogit, quia in Genesi scriptum est, quod "fecit Deus duo magna luminaria;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 6:7)
qui praeter minime populare ministerium, agro adsignando sociis quem populus Romanus suum iudicasset cum plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant, vexationes ad populum iam die dicta ab tribunis, remanendo in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque habebant, vitavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 125:1)
nimirum adversarium se, non socium imperii legisse sensim exprobrat et invidisse Decium concordibus collegiis tribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 327:2)
non omnia nimirum eidem di dedere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 616:2)
dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque quibus abundabant Syracusae, Romam devexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iure;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 594:1)
spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 699:1)
quod ubi Hannibali nuntiatum est, cum eo nimirum, inquit hoste res est qui nec bonam nec malam ferre fortunam possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 213:1)
locum nimirum, non periculum mutatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 360:1)
tantum nimirum ex publicis malis sentimus quantum ad privatas res pertinet, nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum stimulat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 598:1)
quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu occupaverunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 426:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION