라틴어 문장 검색

Namque ego, Catule, - dicam enim non reverens adsentandi suspicionem - neminem esse oratorem paulo inlustriorem arbitror [neque Graecum neque Latinum] quem aetas nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter audierim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 122:1)
at non nemo aut ignominia adfectus aut iudicio turpi convictus bonis quidem suis utitur, alterius opes, id quod miserrimum est, non exspectat, hoc tamen in miseriis adiumento et solacio sublevatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:4)
Neque ipsum non natum atque nasci, quia illud ab altero, hoc vero a nemine est, et aliud est sine auctore esse semper aeternum, aliud quod Patri, id est auctori, est aeternum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:16)
Id ubi dixit, nemini fuit dubium quin lepide simul et verecunde successorem illa voce sibi, non vinum delegisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 11:1)
Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris, 'quadrupes equus' dicturum fuisse ac non 'quadrupes eques,' quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum veterum diligens dubitavit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 7:1)
Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitet, sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장15)
itaque nemini erat iis temporibus dubium, si affuisset, illam Athenienses calamitatem accepturos non fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:1)
tanta enim prosperitas Caesarem est consecuta, ut nihil ei non tribuerit fortuna, quod cuiquam ante detulerat, et conciliarit, quod nemo adhuc civis Romanus quivit consequi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 19장 3:1)
unde et superius ait 'incipe Maenalios mecum mea tibia versus'. non omnia possumus omnes sic Cicero "unum sustinere vix pauci possunt utrumque nemo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 634)
quod quidem nemo mediocriter doctus mirabitur cogitans in omni arte, cuius usus vulgaris communisque non sit, multam novitatem nominum esse, cum constituantur earum rerum vocabula, quae in quaque arte versentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:5)
nemo est igitur, quin hanc affectionem animi probet atque laudet, qua non modo utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam conservatur fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 85:6)
qua re quoniam non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem nostrum dicere, alteros neglegamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 2:1)
Non hercule, inquit, Scipio, dubito, quin tibi ingenio praestiterit nemo, usu quidem in re publica rerum maximarum facile omnis viceris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 61:2)
quin etiam si mihi nemo invideret, si omnes, ut erat aequum, faverent, tamen non minus esset probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae quam quae exsecaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 13:1)
nam cum a satis multis (non enim possum aliter dicere> et coli me videam et diligi, nemo est illorum omnium mihi te iucundior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION