라틴어 문장 검색

Fulgit item, nubes ignis cum semina multa excussere suo concursu, ceu lapidem si percutiat lapis aut ferrum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:1)
Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:1)
ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram, dissipat ardoris quasi per vim expressa repente semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:4)
scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte extructis aliis alias super impete miro.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:6)
Hac etiam fit uti de causa mobilis ille devolet in terram liquidi color aureus ignis, semina quod nubes ipsas permulta necessust ignis habere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:1)
Fulmina gignier e crassis alteque putandumst nubibus extructis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:1)
nam caelo nulla sereno nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:2)
quod tunc per totum concrescunt aeëra nubes, undique uti tenebras omnis Acherunta reamur liquisse et magnas caeli complesse cavernas, AEusque adeo tetra nimborum nocte coorta inpendent atrae formidinis ora superne,AE cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:4)
nec tanto possent venientes opprimere imbri, flumina abundare ut facerent camposque natare, si non extructis foret alte nubibus aether.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:8)
quippe etenim supra docui permulta vaporis semina habere cavas nubes et multa necessest concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:11)
inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis impetus incessit, maturum tum quasi fulmen perscindit subito nubem ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:15)
tantus discidio nubis ventique procella mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:20)
Est etiam cum vis extrinsecus incita venti incidit in validam maturo culmine nubem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 10:1)
frigore enim desunt ignes ventique calore deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:2)
quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi, ut discordia [sit] rerum magnoque tumultu ignibus et ventis furibundus fluctuet aeër. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION