라틴어 문장 검색

non quo violari summa deum vis possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris, sed quia tute tibi placida cum pace quietos constitues magnos irarum volvere fluctus, nec delubra deum placido cum pectore adibis, nec de corpore quae sancto simulacra feruntur in mentes hominum divinae nuntia formae, suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:8)
Iam praelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis ita Drancis et Turni, utrobique enim alter suum alter publicum commodum cogitabat, pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati ut illic Patrocli hic Pallantis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:1)
Illum saepe, si potes, ad narrandum provoca, qui recitando favorabiliter exceptus est, vel qui libere et feliciter legationem peregit, vel qui ab imperatore comiter affabiliterque susceptus est, vel si quis tota paene classe a piratis occupata seu ingenio seu viribus solus evasit, quia vix inplet desiderium loquentis rerum talium vel longa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 11:1)
Vana quoque ad veros accessit fama timores, Irrupitque animos populi, clademque futuram Intulit, et velox properantis nuntia belli Innumeras solvit falsa in praeconia linguas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:43)
Si meliora piae fas est sperare sorori Et dominum mundi flectere vota valent, Haec a Sardois tibi forsitan exulis oris, Fratre reversuro, nuntia venit avis.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXII3)
et amandare est sub specie legationis aliquem relegare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 504)
infelix vates nuntia infelicitatis, ut μάντι κακῶν. hoc est nobis infelix, ut sis felix, id est nobis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2461)
nam hoc est 'tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1905)
quod apud Romanos in legatione mittenda hodieque servatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1522)
unde apparet eum scisse nuntiam illam et Iovis et Iunonis esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 163)
nil dona nec avrum ordinem legationis exsequitur dicens, inaniter perfecta esse omnia, quae possent efficaces legati perficere auro, precibus, promissione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2281)
neque enim opus erat principio aliquo legationem referenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2432)
infelix fama rerum infelicium nuntia, ut infelix vates.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6082)
itaque causa fuit Aeschini, cum ipse a Demo- sthene esset capitis accusatus, quod legationem ementitus esset, ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis iudicium fieret de factis famaque Demosthenis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 3:1)
Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, Quae magnum ad columen flammato ardore volabat, Praecipitis caeli partis obitusque petessens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION