라틴어 문장 검색

haec ergo tacta, id est adflata et leviter fulmi- nata, ut Cicero "tactus etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus", significabat nutu imperatoris posse agros eorum perire, apud quos fulminatae sunt arbores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 173)
sic in georgicis cum laudaret Augustum et carpsisset tem- pora, dicens "vicinae ruptis inter se legibus urbes arma ferunt, saevit toto Mars inprobus orbe", intulit "fertur equis auriga neque audit currus habenas", ut ostenderet tan- tas esse reliquias praeteritorum malorum, ut ne ab optimo quidem rectore sedari posse viderentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 134)
res publica quidem habet optimum imperatorem, sed tanta sunt vitia temporum praeteritorum, quae in dies singulos aucta sunt, quemadmodum in processu equorum cursus augetur, ut ea, licet optimus, rector refrenare non possit, sicut et auriga a ferventi cursu equos non potest plerumque revocare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5122)
pro equo rectorem posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1162)
gens effrena v. saeva, rectorem recusans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3821)
"rex unus apibus, dux unus in gregibus, in armentis rector unus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:19)
"Quod si providentia mundus regitur et unius dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata vel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:2)
"confluxerant perditi, facinerosi, incesti, sicarii, proditores, et ut ipse Romulus imperator et rector populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:5)
"Eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates novit, qui ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis vel declinabat negotia vel petebat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:20)
"Eorum magorum et eloquio et negotio primus Hostanes et verum deum merita maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios, dei sedem tueri eiusque venerationi novit adsistere, ut et nutu ipso et vultu domini territi contremescant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:23)
"Itaque et nobis deus nec non potest subvenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in adversis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:23)
"idem deos vestros induendo stupra, suspiria, odia dedecorat, idem simulatis doloribus lacrimas vestras vanis gestibus et nutibus provocat:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:34)
quid enim potest esse tam flexibile, tam devium, quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 118:1)
Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata, ut deorum immortalium nutu atque consilio et gesta et provisa esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 18:1)
Hic quis potest esse, Quirites, tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus, qui neget haec omnia, quae videmus, praecipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate administrari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION