라틴어 문장 검색

Adice, quod ex destinato iuvant, ideoque obligati sumus, quia non in beneficium ignorantium incidimus, sed haec, quae accipimus, accepturos scierunt ;
(세네카, 행복론, Liber VI 108:1)
His ingratis et repudiantibus beneficia, non quia nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex diverso nimis grati, qui aliquid incommodi precari solent iis, quibus obligati sunt, aliquid adversi, in quo adfectum me- morem accepti beneficii approbent.
(세네카, 행복론, Liber VI 117:1)
Quocumque modo mihi laborandum est, ne isti obligatus sim.
(세네카, 행복론, Liber VI 180:6)
Quare obligatum moleste te fers ?
(세네카, 행복론, Liber VI 200:5)
opinio illum nostra ac sua obligat poenae.
(세네카, 행복론, Liber VII 40:7)
Itaque cum C. Caesar illi ducenta donaret, ridens reiecit ne dignam quidem summam iudicans, qua non accepta gloriaretur.
(세네카, 행복론, Liber VII 61:1)
Obligare enim non possum nisi accipientem ;
(세네카, 행복론, Liber VII 94:9)
Adice nunc, quod privatos homines ad accipiendas iniurias opportuniores acceptarum patientia facit, regibus certior est ex mansuetudine securitas, quia frequens vindicta paucorum odium opprimit, omnium irritat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 48:1)
praeterea timebam, ne a me victa fortuna aliquem meorum vincere L Itaque utcumque conabar manu super plagam meam imposita ad obliganda vulnera vestra reptare.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 2:5)
venenum ille dando sceleri se obligavit, etiam si non nocuit ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 39:4)
Ut intentatam manum deicere aliquis casus potest et emissa tela declinare, ita iniurias qualescumque potest aliqua res repellere et in medio intercipere, ut et factae sint nec acceptae.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 41:5)
nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus, qui sine voluntate nostra concitatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 5:2)
Qui cum legisset epistulam matris, qua admonebatur, ut a veneno Philippi medici caveret, acceptam potionem non deterritus bibit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 125:2)
Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 70:1)
data magno aestumas, accepta parvo.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 186:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION