라틴어 문장 검색

"quis non malarum quas amor curas habet haec inter obliviscitur?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 27)
et quoniam in hoc vel maxime est vitiosa civitas, quod largitione interposita virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut te bene noris, id est ut intellegas eum esse te qui iudici ac periculi metum maximum competitoribus adferre possis.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 2:3)
sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 159:3)
nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro diffidentia premitur absentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 32:4)
et honorifici ponit exemplum Ciceronis pro Ligario Caesarem, qui nihil soles oblivisci nisi ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 216:2)
duo tamen, quae sola supererant, divine Cicero servavit, primum, ne oblivisceretur reverentiae, quae parentibus debetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 63:2)
Sed plerique mortales postremo meminere et in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장30)
veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 10:4)
Hoc qui dixerit, obliviscetur id dominis parum non esse, quod deo sat est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 18:5)
Et ideo aequo animo ferre debemus absentiam, quia nemo non multum etiam praesentibus abest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 10:1)
inquis, "Obliviscar amici?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:2)
Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 12:2)
Alter ille remissior iudex, quem esse me malo, iniuriae oblivisci iubebit, officii meminisse."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 6:6)
Illa contemnit, quibus laesus est, nec obliviscitur per neglegentiam, sed volens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 24:3)
facile provocabas mala absentia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION