라틴어 문장 검색

quae tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum et alienum adpetas, qui mortalis natus condicionem postules inmortalium et graviter feras te, quod utendum acceperis, reddidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 36:8)
- certe, si iniustus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 35:11)
an dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem, da divitias, honores, imperia, opes, gloriam - si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 45:1)
atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem et industrium, eundem tamen maleficum natura et iniustum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 57:3)
ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcerem quodam modo ipse se incluserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 58:2)
Nam cum Variatio inclinationis Orbis Lunaris ad planum Eclipticae duplici inaequalitati obnoxia sit, alteri annuae, alteri autem menstruae;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 17:22)
Siciliam modo ventus dabat, saepissime [in oram] Italici litoris aquilo possessor convertebat huc illuc obnoxiam ratem, et quod omnibus procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator videret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:4)
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et agnus.13)
Magnae periclo sunt opes obnoxiae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.9)
Servitus obnoxia, Quia quae volebat non audebat dicere, Affectus proprios in fabellas transtulit Calumniamque fictis elusit iocis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.14)
Vides quot periculis quot contumeliis quot ludibriis simus obnoxii;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 5:1)
Fiduciam diligentiae habeo, ut credam te omni ratione id acturum, ne sint obnoxii iniuriis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 78 2:2)
Conscius esse velis - domina est obnoxia servo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 213)
Una est iniusti caerula forma maris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 116)
terra velim propior nullique obnoxia bello detur . erit nostris pars bona dempta malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 836)

SEARCH

MENU NAVIGATION