라틴어 문장 검색

tandem vince tuum, vincis qui cuncta, pudorem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:170)
quis enim princeps non omnibus egit obsequiis dominum sese patremque vocari, quod tibi continuis resonant convexa diebus?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:98)
Nam ubi admotus fere tentavit obsequium feminae,abducitur,et iam patientiori generosior equus imponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:4)
Nam hi et ad obsequia reperiuntur habiles, et ad certamina laboremque promptissimi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 4:3)
Id ne fiat, degener ac vulgaris asellus admovetur, qui solicitet obsequia feminae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 9:4)
dein collecto animo respondit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut evitare ex eo cui in universum excusari mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장4)
si tamen tenderent in pace temptare quae ne civilium quidem bellorum victores expostulaverint, cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae vim meditentur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장4)
tum redire paulatim amor obsequii:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장19)
Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra rebellis auxilium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장1)
pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장7)
tua, dive Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque civilis in exitium hostibus vertant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장6)
vos quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et filium redditis, discedite a contactu ac dividite turbidos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장7)
mox subiit pudor degeneravisse Parthos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장4)
sine pudore flagitii, sine cura ducum abire, fugere, pavidos adversis, inter secunda non divini, non humani iuris memores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장9)
nam ego, qui non pecuniam, non studia populi neque eloquentiam, gentile domus nostrae bonum, varietate temporum accipere vel parare potuissem, satis habebam, si tenues res meae nec mihi pudori nec cuiquam oneri forent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION