라틴어 문장 검색

Igitur motus sonorum, secundum calculum Geometricum superius allatum, inter hos limites consistens, quadrat cum Phaenomenis, quatenus hactenus tentare licuit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:33)
Rem tentavi in auro, argento, plumbo, vitro, arena, sale communi, ligno, aqua, tritico.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 21:3)
Tentent Astronomi quàm probè haec Regula cum Phaenomenis congruat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 35:4)
. . Aniculae quamvis solutae mero ac libidine essent, eandem viam tentant et per aliquot vicos secutae fugientem Prende furem clamant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:4)
imaginare Caesarem liberti precibus vel potius imperio coram senatu obtemperantem - imperat enim libertus patrono, quem in senatu rogat -;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 12:1)
et iam contulerant arto luctantia nexu pectora pectoribus, cum tento concita nervo, sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:10)
quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri belua, servitium tempore victa subit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 64)
Hic, etiam cum mandatis obtemperat, etiam cum bona opera patrat, se in medio loco ipse ponit, atque non agnoscit bonitatem a Deo procedere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:9)
da, locuples Deus, hoc famulis rite precantibus, ut tenui membra cibo recreata levent, neu piger inmodicis dapibus viscera tenta gravet stomachus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum48)
bina boni atque mali glomerat discrimina sordens hic mundus, Domino sed caelum obtemperat uni.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 15)
"non mentem sua membra premunt, nec ferrea virtus oppugnat sensus liquidos bellove lacessit, sed cum spiritibus tenebrosis nocte dieque congredimur, quorum dominatibus umidus iste et pigris densus nebulis obtemperat aer."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1127)
Loth monitis sapiens obtemperat, at levis uxor mobilitate animi torsit muliebre retrorsus ingenium Sodomisque suis revocabilis haesit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1200)
Nam quid tu hic agas, Ubi si quid bene praecipias nemo obtemperet?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3172)
nam mihi iam minus minusque obtemperat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 3105)
Quando nec natus neque hic mihi quicquam obtemperant;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 5124)

SEARCH

MENU NAVIGATION