라틴어 문장 검색

"Cum igitur aut fortuna certa aut incerta natura sit, quanto venerabilius ac melius antistitem veritatis maiorum excipere disciplinam, religiones traditas colere, deos, quos a parentibus ante inbutus es timere quam nosse familiarius, adorare, nec de numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere, qui adhuc rudi saeculo in ipsius mundi natalibus meruerunt deos vel faciles habere vel reges!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:1)
"Alii eos ferunt ipsius antistitis ac sacerdotis colere genitalia et quasi parentis sui adorare naturam:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:9)
"Ecce vobis minae, supplicia, tormenta, et iam non adorandae sed subeundae cruces, ignes etiam quos et praedicitis et timetis:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:9)
"Hoc insultare et inludere est victis religionibus servire, captivas eas post victorias adorare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:12)
"Nam adorare quae manu ceperis, sacrilegium est conse- crare, non numina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:13)
"Nonne et Apin bovem cum Aegyptiis adoratis et pascitis?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:15)
"Etiam ille, qui de adoratis sacerdotis virilibus adversum nos fabulatur, temptat in nos conferre quae sua sunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:18)
"vos plane, qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas ut deorum vestrorum partes forsitan adoratis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:13)
mei offici est meminisse qua obtestatione discedens mihi ne paterer fieri mandaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 5:10)
honorem, officium, testamentorum ius, Epicuri auctoritatem, Phaedri obtestationem, sedem, domicilium, vestigia summorum hominum sibi tuenda esse dicit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 5:4)
Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur:
(기도문, 사도신경12)
Iam vero Apellis quam Graeciμονό κνημον appellant, etiam adoravi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:3)
Ego cum Gitone quicquid erat, in iter compono et adoratis sideribus intro navigium.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:12)
Invenies religiosum, si te adorari permiseris.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:7)
"Nympharum Bacchique comes, quem pulchra Dione divitibus silvis numen dedit, inclita paret cui Lesbos viridisque Thasos, quem Lydus adorat semper ovans templumque suis imponit Hypaepis:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION