라틴어 문장 검색

Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius opsideremus et primi veniremus et novissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, non tantum paratum discentibus, sed obvium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 3:1)
Iam pervagatus ipse se fregit furor, caditque flexo qualis ante aras genu cervice taurus vulnus incertum gerens, relevemus artus, en deos tandem suos victrice lauru cinctus Agamemnon adit, et festa coniunx obvios illi tulit gressus reditque iuncta concordi gradu.
(세네카, 아가멤논 14:1)
" Sed quidam non exigunt poenas, crudeles tamen sunt, tamquam qui ignotos homines et obvios non in compendium, sed occidendi causa occidunt nec interficere contenti saeviunt, ut Busiris ille et Procrustes et piratae, qui captos verberant et in ignem vivos imponunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 14:5)
Quae ut aliquando propulit stravitque obvia, ita saepius sibi exitio est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:6)
tanta enim fiducia sui est, ut obviam fortunae ire non dubitet nec umquam loco illi cessurus sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 97:3)
usque eo impellunt obvios et se aliosque praecipiant, cum interim cucurrerunt aut salutaturi aliquem non resalutaturum aut funus ignoti hominis prosecuturi aut ad iudicium saepe litigantis aut ad sponsalia saepe nubentis et lecticam adsectati quibusdam locis etiam tulerunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 113:2)
Si tyrannum, inquam, inuenero, obuia quaelibet res telum erit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.47)
At gens hominum fertur rapidis obvia fatis incerta sui:
(세네카, Hercules Furens 2:22)
monstra superavit prius quam nosse posset, gemina cristati caput angues ferebant ora, quos contra obvius reptabat infans igneos serpentium oculos remisso lumine ac placido intuens;
(세네카, Hercules Furens 3:8)
- quo te ipse, senior, obvium morti ingeris?
(세네카, Hercules Furens 15:12)
debuit ferro obvium offerre pectus - melius, a melius, dolor furiose, loquere, si potest, vivat meus, ut fuit, Iason;
(세네카, 메데아 3:17)
cupit ire in ipsos obvius enses.
(세네카, 메데아 10:14)
si tela contra stricta, si vis horrida Mavortis in me rueret - adversus feros audax Gigantas obvias ferrem manus.
(세네카, 오이디푸스 2:6)
illa, iam fessa cadens radice, fulta pendet aliena trabe, amara bacas laurus et tiliae leves et Paphia myrtus et per immensum mare motura remos alnus et Phoebo obvia enode Zephyris pinus opponens latus:
(세네카, 오이디푸스 7:20)
C aras revolvit animus et repetit metus, obisse nostro Laium scelere autumant superi inferique, sed animus contra innocens sibique melius quam deis notus negat, redit memoria tenue per vestigium, cecidisse nostri stipitis pulsu obvium datumque Diti cum prior iuvenem senex, curru superbus, pelleret, Thebis procul Phocasaea trifidas regio qua scindit vias.
(세네카, 오이디푸스 9:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION