라틴어 문장 검색

caeli temperies hieme mitis obiectu montis quo saeva ventorum arcentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장4)
et vocante Carene promptasque res ostentante, si citi advenissent, non comminus Mesopotamiam, sed flexu Armeniam petivit, id temporis importunam, quia hiems occipiebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장8)
At in Britannia P. Ostorium pro praetore turbidae res excepere, effusis in agrum sociorum hostibus eo violen- tius quod novum ducem exercitu ignoto et coepta hieme iturum obviam non rebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장1)
quindecim dierum alimenta urbi, non amplius superfuisse constitit, magnaque deum benignitate et modestia hiemis rebus extremis subventum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장5)
deinde atrox hiems et parum provisi commeatus et orta ex utroque tabes perpellunt Vologesen omittere praesentia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장3)
retentusque omnis exercitus sub pellibus, quamvis hieme saeva adeo ut obducta glacie nisi effossa humus tentoriis locum non praeberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장6)
longinquis itineribus percursando quae obtineri nequibant, corrupto qui captus erat commeatu et instante iam hieme, reduxit exercitum composuitque ad Caesarem litteras quasi confecto bello, verbis magnificis, rerum vacuas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 8장3)
solent et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia rigorem frigorum eius modi loci molliunt, et si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa aut ignorantur aut eo ipso fallunt quod quaerenda sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 4:1)
Statim e somno, quem plerumque in diem extrahunt, lavantur, saepius calida, ut apud quos plurimum hiems occupat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 22장 1:1)
hiems et ver et aestas intellectum ac vocabula habent, autumni perinde nomen ac bona ignorantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 3:3)
dispecta est et Thule, quia hactenus iussum, et hiems adpetebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 6:1)
Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 1:1)
non obstare hiemem neque ignavae pacis moras:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장3)
eo audentius Rhoxolani, Sarmatica gens, priore hieme caesis duabus cohortibus, magna spe Moesiam inruperant, ad novem milia equitum, ex ferocia et successu praedae magis quam pugnae intenta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장2)
ibi saevitia hiemis aut vulnerum absumpti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION