라틴어 문장 검색

Lumina sideribus certent mollesque flagellent Colla comae:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLII6)
Ardea solstitio Castranaque rura petantur Quique Cleonaeo sidere fervet ager, Cum Tiburtinas damnet Curiatius auras Inter laudatas ad Styga missus aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LX1)
Cernere Parrhasios dum te iuvat, Aule, triones Comminus et Getici sidera ferre poli, O quam paene tibi Stygias ego raptus ad undas Elysiae vidi nubila fusca plagae!
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVIII1)
Hoc opus est, subito fias ut sidere mutus, Dicere ne possis, Baccara:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCII8)
Tarda tamen nitidae non cedunt sidera luci, Et cupit Ausonium luna videre ducem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXI10)
Haec, Auguste, tamen, quae vertice sidera pulsat, Par domus est caelo, sed minor est domino.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVI7)
Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XII4)
Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem, Horrida si brumae sidera, Chimerinos;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XIII1)
superos et sidera testor.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII7)
Aspicimus solem, sidera, templa, deos.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXV3)
Hic qui dura sedens porrecto saxa leone Mitigat, exiguo magnus in aere deus, Quaeque tulit, spectat resupino sidera vultu, Cuius laeva calet robore, dextra mero:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIII1)
Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones Et Getici tuleras sidera pigra poli:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLV1)
Sic viret et ramis sidera celsa petit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI4)
Sidera si possent pecudesque feraeque mereri, Hic aries astris, hic leo dignus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXI5)
Templa deis, mores populis dedit, otia ferro, Astra suis, caelo sidera, serta Iovi.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI9)

SEARCH

MENU NAVIGATION