라틴어 문장 검색

Extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulae facultate perfusa, ut notariorum manus lingua praecurreret et signa ac furta verborum volubilitas sermonis obrueret.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:3)
nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas, aeternas quoniam poenas in morte timendum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:5)
atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni, quod certis in rebus inest secreta facultas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:11)
Animalium vero aeternam propagationem ad Venerem generandi facultas ex humore translata est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 8:3)
Quis enim observationi locus, cum eligendi facultas non supersit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 20:3)
Corripiebatur eques Romanus a principe, tamquam minuisset facultates suas.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 25:2)
Ausim dicere, ut vilitas edulium animos hominum ad parandas obsoniorum copias incitaret, et gulae servire etiam qui parvis essent facultatibus possent.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 11:4)
Perdita tunc urbi nocuerunt saecula, postquam Ambitus, et luxus, et opum metuenda facultas Transverso mentem dubiam torrente tulerunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:61)
O vitae tuta facultas Pauperis, angustique lares!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:38)
summi contemta facultas Est operis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:78)
quo absolvenda non esset inter illas quoque urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut molesti potius, quam ut officiosi esse videamur;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr2)
non enim omnia numina habent divinandi facultatem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 202)
sacerdos quia ab Amulio Vestae virgo esse iussa est, ne ei propter edendam subolem facultas esset viro iungi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27335)
unde 'auxilio Beli' accipi potest, etiam Teucro auxilium a Belo ad occupationem insulae praestitum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6214)
sane neque festinantibus personis neque minoribus est respondendi facultas, ut hoc loco Cupidini, Mercurio supra, item in quarto, ut in septimo Furiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6952)

SEARCH

MENU NAVIGATION