라틴어 문장 검색

Seneca Lucilio suo salutem Tardius rescribo ad epistulas tuas, non quia districtus occupationibus sum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 1061)
Ipsi illas amplexantur et argumentum esse felicitatis occupationem putant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 1:4)
Servi occupationes tuas occasionem fugae putaverunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 1:4)
Seneca Lucilio suo salutem Multum mihi negotii concinnabis et, dum nescis, in magnam me litem ac molestiam inpinges, qui mihi tales quaestiunculas ponis, in quibus ego nec dissentire a nostris salva gratia nec consentire salva conscientia possum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1171)
illa sunt certissima argumenta, quae ex tempore dedit, si non tantum aequus molestias, sed placidus aspexit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 5:4)
et exercet illum et acuit et utique aliquid acturum occupatione honesta tenet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 21:3)
Quis non, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, vultum avertit, occupationes simulavit, longis sermonibus et de industria non invenientibus exitum occasionem petendi abstulit et variis artibus necessitates prope- rantes elusit ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 6:2)
Gratus adversus eum esse quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit aut iratus impegit aut fatigatus, ut molestia careret, dedit ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 8:2)
Quid, si occupationibus districtus et in aha vocatus occasionem non observavi ?
(세네카, 행복론, Liber V 137:7)
mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 67:3)
Alium labor, alium impensa deterret, alium periculum, alium turpis verecundia, ne, dum reddit, fateatur accepisse, alium ignorantia officii, alium pigritia, alium occupatio.
(세네카, 행복론, Liber VII 129:1)
quorum non otiosa vita dicenda, est, sed desidiosa occupatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 65:2)
nam si quando illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant, nec quomodo id disponant aut extrahant sciunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 98:2)
Itaque ad occupationem aliquam tendunt et quod interiacet omne tempus grave est ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 98:3)
Novae occupationes veteribus substituuntur, spes spem excitat, ambitionem ambitio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION