라틴어 문장 검색

simul quae curando volneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo conparat, simul, si destituat spes, alia praesidia molitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 422:4)
quin ea arte aequasset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 534:2)
id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius prima erat cura, officeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 15:1)
id officere, id obstare libertati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 19:2)
cur quod in sinu vestro est excuti iubetis potius quam ponatis, nisi aliqua fraus subest?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 165:3)
haec eius gloria quia iam imperatoris quoque famae officiebat, postremo in invidiam vertit, ut ne bene gestae quidem res iam Hannoni propter auctorem satis laetae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 564:1)
suberat et altera inferior summissa fastigio planities;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 289:1)
Philippi regnum officere aliquid videtur libertati vestrae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 329:1)
suberat tamen quaedam suspicio animis labare fidem sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 391:2)
si, quod cuique privatim officiet ius, id destruet ac demolietur, quid attinebit rogare leges, quas mox abrogare in quos latae sunt possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 29:3)
illa tacita suberat cura, ne novus consul Graeciam provinciam sortiretur et inchoata belli victoria successori tradenda esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 408:2)
ibi ne magnitudo et splendor legati laudibus consulis officeret, forte ita incidisse ut, quo die ad Magnesiam signis collatis L. Scipio Antiochum devicisset, aeger P. Scipio Elaeae dierum aliquot abesset via.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 741:1)
ipse urbem ingressus, sicut non magnam, ita exornatam publicis locis et multitudine statuarum munitamque egregie, vix satis credere in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse dolum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 86:1)
suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 52:3)
suberat et secreta spes honorum praemiorumque ab senatu, quae vix salva pietate ei contingere poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 203:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION