라틴어 문장 검색

non, si quid turbida Roma elevet, accedas examenque improbum in illa castiges trutina, nec te quaesiveris extra, nam Romae quis non - ali, si fas dicere - sed fas tunc cum ad canitiem et nostrum istud vivere triste aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis, cum sapimus patruos;
(페르시우스, 풍자, satire 111)
'Iuppiter omnipotens, et te, Saturnia tellus, armis laeta meis olimque onerata triumphis, testor, ad has acies invitum accersere Martem, invitas me ferre manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:19)
Sed fabulosa ne vetustate elevem, Narrabo tibi memoria quod factum est mea.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta6)
Qui facere quae non possunt verbis elevant, Ascribere hoc debebunt exemplum sibi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De vulpe et uva.5)
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 19:2)
At pater omnipotens, superos testatus et ipsum, qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura gravi, summam petit arduus arcem, unde solet nubes latis inducere terris, unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:1)
At pater omnipotens ingentia moenia caeli circuit et ne quid labefactum viribus ignis corruat explorat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 34:1)
Arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque sustulit, et celeri raptos per inania vento imposuit caelo vicinaque sidera fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:5)
At pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam facta dei fecisse deo) pro lumine adempto scire futura dedit, poenamque levavit honore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 37:3)
Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum quadriiugo curru radiantibus intulit astris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 21:4)
Adnuit omnipotens et nubibus aera caecis occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 93:1)
Quapropter postulabat ille ut in claustro quaedam hortorum pars inculta maneret, unde silvestres herbae succrescerent, ita ut omnes qui eas contemplarentur mentem ad Deum elevare possent, tantae pulchritudinis effectorem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 17:3)
73. Prophetarum scripta in difficilioribus condicionibus ad vim inveniendam invitant per omnipotentis Dei contemplationem, qui universum creavit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 94:1)
Saeculis post, aliis exstantibus probationibus persecutionibusque, cum Romanum Imperium suum absolutum dominatum intulisset, solacium spemque reppererunt fideles, suam fiduciam in Deo omnipotenti augentes, atque canebant:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 95:2)
75. Spiritalitatem tueri non possumus quae omnipotentem Deum creatoremque obliviscitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 96:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION