라틴어 문장 검색

"Revera, domine, inquit, omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:2)
" Ne vaticinemini! ". " Vaticinentur, non vaticinentur de his, non cedet confusio! ".
(불가타 성경, 미카서, 2장6)
Quo audito Terricus quidam, scolaris magister, irridendo /f.10rd/ subintulit illud Athanasii "Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens".
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:4)
Neque enim veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quaecunque vult potest, nec voluntate cujuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:3)
Cum autem inde omnipotens dicatur, ut supra meminimus, quia semper quidquid velit possit, semper aeque omnipotens est, cum semper quidquid velit, certum sit cum complere posse, nec ejus unquam voluntatem aliquo impedimento disturbari posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:3)
Cum itaque de Patre Maximus dixerit quod per ingenitam deitatem sit omnipotens, id est per hoc quod cum sit Deus, sit etiam ingenitus, illa quoque propria Patris potentia qua solus ipse a se non ab alio subsistit, unde solus ipse ingenitus dicitur, in omnipotentia comprehenditur, et sic eum intellexit omnipotentem, ut quidquid ad potentiam attinet, non solum quantum ad operationis effectum, verum etiam quantum ad subsistendi modum, ei tanquam prope diligentius accipi potest per omnipotentiam Pater, ac si dicamus eum per omnipotentiam, quae ei, ut dictum est, specialiter tribuitur, de ipso Sapientiam suam tanquam Filium generare, cum ipsa scilicet divina Sapientia aliquid sit de divina omnipotentia, cum sit ipsa quoque aliqua potentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION