라틴어 문장 검색

navis, quae forte paratae, corripiunt, onerantque auro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:18)
centum aliae totidemque pares aetate ministri, qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:6)
Nec minus Andromache digressu maesta supremo fert picturatas auri subtemine vestes et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore), textilibusque onerat donis, ac talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:9)
Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim luna premit suadentque cadentia sidera somnos, sola domo maeret vacua, stratisque relictis incubat, illum absens absentem auditque videtque;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:14)
Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem his, germana, malis oneras atque obicis hosti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:13)
Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile conspexit, paulum lacrimis et mente morata, incubuitque toro, dixitque novissima verba:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 26:12)
Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 4:14)
"Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat, pulsatusve parens, et fraus innexa clienti, aut qui divitiis soli incubuere repertis, nec partem posuere suis (quae maxima turba est), quique ob adulterium caesi, quique arma secuti impia nec veriti dominorum fallere dextras, inclusi poenam exspectant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:13)
huc dona sacerdos Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti pellibus incubuit stratis somnosque petivit, multa modis simulacra videt volitantia miris et varias audit voces fruiturque deorum couloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:4)
Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 9:2)
Instaurant epulas et mensae grata secundae dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:2)
at illi ocius incubuere omnes pariterque laborem sortiti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:12)
" Et sic effatus ad undam processit summoque hausit de gurgite lymphas, multa deos orans, oneravitque aethera votis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:17)
Non te optima mater condet humi patrioque onerabit membra sepulchro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:9)
Ille tamen nostra deducit origine nomen Pilumnusque illi quartus pater et tua larga saepe manu multisque oneravit limina donis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION