라틴어 문장 검색

nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장3)
Maxima autem utriusque causa est, quod non ad praesentia aptamur, sed cogitationes in longinqua praemittimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 8:1)
Illud alterum, quando fieri debeat aut quemadmodum, ex longinquo nemo suadebit, cum rebus ipsis deliberandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 2:3)
Cogitemus, quam saepe illos reliquerimus in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe eodem morantes loco non viderimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 8:2)
A Planco deducta in hanc frequentiam loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:4)
Mittit enim nos ad longinqua bona et incerta et errantia, cum possimus felicitatem domo promere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 53:4)
fert laeva semustas faces turgentque pallentes genae et vestis atri funeris exesa cingit ilia, strepuntque nocturni metus et ossa vasti corporis corrupta longinquo situ palude limosa iacent.
(세네카, 아가멤논 13:33)
Equidem regna tergemini petens longinqua regis, unde ab Hesperio mari Inachiam ad urbem nobile advexi pecus, vidi duobus imminens fluviis iugum, quod Phoebus ortu semper obverso videt, ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit, Ararque dubitans, quo suos cursus agat, tacitus quietis adluit ripas vadis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:22)
In his sequemur, ut opportunitate grata sint, ut non vulgaria, quaeque aut pauci habuerint aut pauci intra hanc aetatem aut hoc modo, quae, etiam si natura pretiosa non sunt, tempore aut loco fiant.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 74:6)
Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestive data remedii locum obtinuit, ita, quamvis leve et vulgare beneficium est, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris vincit.
(세네카, 행복론, Liber II 8:3)
Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut in vicem ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diversas longinquasque regiones, afuturo semper ;
(세네카, 행복론, Liber IV 48:1)
Transi ab iis, quarum amoena positio et opportunitas regionis plures adlicit ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 30:3)
Romanum imperium nempe auctorem exulem respicit, quem profugum capta patria, exiguas reliquias trahentem necessitas et victoris metus longinqua quaerentem in Italiam detulit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 42:1)
Prima tantum pars saxa rupesque habet et invii speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus abscisa et conexa videri solent, cum aciem longinquitas fallat, deinde propius adeuntibus eadem illa, quae in unum congesserat error oculorum, paulatim adaperiuntur, tum illis quae praecipitia ex intervallo apparebant redit lene fastigium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 3:5)
Contumelias et verba probrosa et ignominias et cetera dehonestamenta velut clamorem hostium ferat et longinqua tela et saxa sine vulnere circa galeas crepitantia ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION