라틴어 문장 검색

inde postquam Samnites diffisi duobus exercitibus resisti posse recesserunt, diversi consules ad vastandos agros urbesque oppugnandas discedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 474:2)
Postumius Milioniam oppugnare adortus vi primo atque impetu, dein, postquam ea parum procedebant, opere ac vineis demum iniunctis muro cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 476:1)
inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani omnibus rebus suis quae ferri agique potuerunt nocte per aversam portam silentio excesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 479:1)
cum ad Luceriam duceret legiones, quam oppugnari ab Samnitibus audierat, ad finem Lucerinum ei hostis obvius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 491:2)
sed via una et ea ipsa praeter hostes erat, qua ingressi praebuere speciem recta tendentium ad castra oppugnanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 494:3)
opus esse et illum quanta maxima vi posset Cominium oppugnare, ne quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mittenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 570:1)
iam signum dantem eum nuntius a collega trepidus de viginti cohortium adventu et ab impetu moratus est et partem copiarum revocare instructam intentamque ad oppugnandum coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 619:1)
itaque litteris missis ad senatum populumque Romanum de rebus ab se gestis diversi Papirius ad Saepinum, Carvilius ad Veliam oppugnandam legiones ducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 642:1)
oppugnatum oppidum captumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 653:3)
inter haec Carvilius consul in Etruria Troilum primum oppugnare adortus quadringentos septuaginta ditissimos, pecunia grandi pactos ut abire inde liceret, dimisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 668:1)
quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines - ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat - induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos sed rerum serie finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad id bellum videri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 36:1)
arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 39:2)
- hac legatione decreta necdum missa omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 56:1)
dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa vi oppugnabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 61:1)
octavo mense quam coeptum oppugnari captum Saguntum quidam scripsere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 144:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION